- DIVENTUM
- DIVENTUMin Ep.Michaelis Imp. in Conventu Paris. A. C. 530. Misimus per praedictos Missos nostros - - blattas duas, dirodina duo, diventa duo. An idem cum divellium? Certe διβέλλιον occurrit apud Codin. de Officiis Aulae CP. c. 5. n. 63. et c. 6. n. 26. vexillum Impp. quod Scutarius sive Armiger Imp. deferebat ante illum, cum eius clypeo: dictum quasi duplex uclum. Quod tamen non probat Car. du Fresne in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.